|
Римская историяIn hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles. 31. firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior, caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus trucidarunt. 32. Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum, quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad praesidia progressus extrema. 33. licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati. 34. evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret. 35 ...» |
Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|