|
Римская историяRex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt et diffluvnt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et ubi nascuntur exustae caloribus terrae. X 1. Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant. 2. quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit parvulos filios et lacrimans 3 ...» |
Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|