|
Римская историяVbi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit. 9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt. 1O. inventa est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis. 11. adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diverso poenarum. 12. pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum. 13 ...» |
Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|