|
Римская историяProgressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum. 29. quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit. 30. hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter ............ certare necessitate ..........semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos. 31. exinde cum militem ducens ...» |
Код для вставки книги в блог HTML
phpBB
текст
|
|